Navigare necesse est

Aliquando Romae frumenti magna inopia erat. Tum Pompeius in Africam navigavit unde frumentum Romam advehere studebat. Iam naves frumento onustae erant, cum subito tempestas magna nautas naves solvere prohibuit. Omnes enim naves conscendere et per mare turbatum navigare timebant. Tum Pompeius primus (navem) conscendit magna voce clamans: Navigare necesse est, vivere non est necesse.

Żeglowanie jest koniecznością, życie nie jest koniecznością.